“uerissimum,” Thorinus inquit.
“praeterea,” Gandalphus continuauit, “oblitus sum tabulam geographicam sociatam esse a claue, quadam claue parua atque admiranda. ecce!” inquit, et clauem cum fistula longa et laminis implicatis, ab auro factam, Thorino dedit.“eam cura!”
“sane eam curabo,” Thorinus inquit, et eam in catena tenui, quae circum ceruicem atque subter tunicam pendebat, fixit. “nunc res non sine spe esse uidentur. hic nuntius illas in melius mutauit. usque adhuc plane nesciuimus quid acturi essemus. de itinere faciendo in Orientem cogitauimus, quam quietissime atque diligentissime, usque ad Lacum Longum. tum res molesta fiat –.”
“multo maturius, si aliquid de uiis in Orientem scio,” Gandalphus interrupit.
“illinc ire aduersum Flumen Fluens nobis liceat,” Thorinus incuriosus continuauit, “ita ad ruinas Conuallis – oppidi antiqui in ualle sub umbra Montis. cogitatio autem Portae Anticae nobis omnibus displicuit. flumen ex ea effluit per scopulum ingentem in Meridie Montis, e qua draco quoque egreditur – multo frequentior, nisi ille mores mutauit.”
“id uobis non proderit,” magus inquit, “nisi cum Bellatore magno, aut etiam Heroe. quemdam inuenire conatus sum: sed bellatores in pugnando alii aliis iampridem occupati sunt, et in hac uicinitate heroes sunt rari, aut etiam non inueniri possunt. in his regionibus enses plerique sunt hebetes, atque securibus in arbores utuntur et scutis pro incunabulis uel operculis; dracones opportune etiam longe absunt (igiturque fabulosi). quamobrem effracturam constitui – maxime postquam Ianuam ad latus esse memini. et ecce paruus noster Bilbo Baggins, effractarius ille, electus atque selectus effractarius. ita nunc, rem geramus atque consilia quaedam faciamus.”
“ita sit sane,”Thorinus inquit,“effractarius-callidus sententias aliquas uel admonitus nobis det.” urbanitate ficta ad Bilbonem se uertit.
“primo, aliquanta plura de rebus cognoscere cupiam,” ille inquit, sentiens se omnino confusum atque paulum agitatum intrinsecus esse, sed etiamnunc certum in modo Tookis rem ineundi. “id est de auro atque dracone et omnibus rebus, quomodo id illic fuerit atque qui id teneat et cetera et cetera.”
“pro fidem!”Thorinus inquit,“nonne tabulam geographicam habes? nonne carmen nostrum audiuisti? nonne omnibus de rebus per horas quasdem dicebamus?”
“nihilominus, uellem omnia esse plana claraque,” ille obstinate inquit, morem negotiosum induens (quem conantibus mutuari pecuniam a se reseruare solebat), atque optime faciens ut sapiens et consideratus et peritus esse uideatur atque commendationi Gandalphi satisfaciat. “ultro uellem cognoscere de periculis, impensis e crumina, tempore postulato et remuneratione, et ceteris” – his uerbis signicauit: “quid hoc mihi profuturum? atque uiuus redibo?”
“o sane ita sit,” Thorinus inquit. “olim in tempore aui mei Throris familia nostra, ex ultimis Septentrionibus expulsa, cum diuitiis omnibus atque instrumentis suis, ad hunc Montem in tabula rediit, qui a Thraino Vetere atauo meo inuentus erat, sed nunc cuniculos effoderunt atque aulas ingentiores et officinas maiores fecerunt – etiam multum auri, ut puto, inuenerunt atque multas gemmas praeterea. diuitissimi tamen facti sunt atque clarissimi, et auus meus iterum fuit Rex sub Monte et reuerentissime habebatur ab hominibus mortalibus, qui ad Meridiem uixerunt atque in aduersum Flumen Fluens usque ad uallem Monte obumbratam paulatim se diffundebant. ibi Conuallem, oppidum iucundum, in temporibus illis aedificauerunt. Reges fabros nostros arcessere solebant atque etiam eos, qui longissime ab arte remoti sunt, liberalissime remunerabantur. patres nos precari solebant ut filios in tirocinium addiceremus, et munifice nos remunerati sunt, praecipue in cibariis, qua numquam serere aut repperi pro nobis curauimus. omnino illi fuerunt dies boni nobis, atque pauperrimi apud nos pecuniam ad impendendam atque dandam et otium habuerunt ut res pulchras, *oblectamentis liberorum mirabilissimis magicissimisque omissis, solum pro delectamento facerent, eiusmodi quae in orbe terrarum non iam inueniri possunt. ergo aulae aui armorum et gemmarum et sculptorum et pocularum plenae fuerunt, atque forum oblectamentorum liberorum Conuallis fuit miraculum Septentrionum.
“quod, sane, draconem attulit. dracones aurum gemmasque hominibus et dryadibus et nanis subripiunt, ut intellegis, ubicumque eos inuenire possunt; atque spolia sua custodiunt dum uiuunt (uiuunt paene in aeternum, nisi necantur), atque numquam anulo aereo quorum fruuntur. profecto bonum opusculum ab malo uix internoscunt, quamquam plerumque notionem bonam pretii in foro habent; nec quodlibet pro se facere possunt, non etiam squamam paruulam resolutam armorum reparare. illis in diebus multi dracones in Septentrionibus adfuerunt, et ibi, cum nani ad meridiem fugerent aut necarentur et omnis uastitas atque clades draconum a malo in peius iret, aurum probabiliter fiebat rarum. fuit praecipuus auarissimus, fortissimus atque pessimus lumbricus, nomine Smaug. qui, die quodam, in aerem uolauit et ad meridiem uenit. primum sonitum quasi procellam ex Septentrionibus aduenientem atque pinus in Monte crepantes gementesque in uento audiuimus. aliqui nani, qui forte foris fuerunt (ego feliciter unus fui – audacissimus puer illis in diebus, semper erraui, quae res uitam meam illo die seruauit) – itaque, a longinquo draconem in monte nostro insidentem cum flammis prosilientibus uidimus. tum ille per procliuia uenit et cum primum siluam attigit, illa omnino combusta est. illo tempore tintinnabula omnia in Conualle tinniebant atque milites se armabant. nani e porta magna ruebant; sed draco eos exspectabat. ex illa uia nulli effugerunt. flumen in uapore prorupit atque nebula in Conuallem descendit, et in nebula draco in eos impetum fecit atque paene omnes milites trucidauit – fabula infelix solitaque, quae illis in diebus fuit frequentissima. tum ille regressus in Portam Anticam irrepsit atque atria omnia, et uias, et foramina, angiporta, cellas, aedes et meatus eruit. postea nulli nani intus uiuebant, omnes opes quorum pro ipso rapuit. probabiliter, nam hic est mos draconum, omnia in cumulum altum longe in interioribus partibus aceruauit, in quo pro lecto dormit. serius, e porta magna prorepebat atque noctu ad Conuallem aduenit, ubi homines, uirgines praecipue, ad edendos eripiebat, donec Conuallis perdita est atque populus omnis aut mortuus aut absens fuit. quid ibi agatur nunc pro certo nescio, sed non puto aliquem propius Montem quam extremum Laci Longi hodie habitare.
“pauci nostri qui foris longe afuimus abditi consedimus atque lacrimauimus, et Smaugi malediximus; ibi inopinanter pater et auus meus cum barbis adustis nos iunxerunt. facies fuerunt toruissimae, sed parum locuti. cum quaesiui quomodo effugissent, linguam continere me iusserunt, dixeruntque me in tempore futuro apto rem intellecturum esse. postea discessimus, atque huc illuc per terras uictum quaeritare coacti sumus quam optime potuimus, persaepe pessum dati ut in officina ferraria laborauissemus aut etiam carbonem fodissemus. numquam autem thesauri erepti obliti sumus. etiamnunc, cum nos pleniores esse nec nobis pecuniam deesse concedo” – hic Thorinus catenam auream circum collum suum mulsit – “nobis est in animo eum recipere, et maledicta nostra ad Smaugem ferre – si possumus.
“persaepe de fuga patris mei auique admiratus sum. nunc illos necessario habuisse Posticum priuatum, de quo illi cognoscebant soli, intellego. illi autem tabulam geographicam fecisse uidentur, et quomodo Gandalphus eam cepisset, atque quare ea ad me heredem iustum non deuenisset, scire uelim.”
“non eam ‘cepi’, quae mihi data est,” magus inquit. “auus tuus Thror, meministi, in fodinis Moriae ab Azoge Gobelino necatus est.”
“ita, nomini eius maledic,”Thorinus inquit.
“et Thrainus pater tuus die uno et uicesimo Aprilis abhinc centum annos a die Iouis priore discessit, ex quo tu numquam eum uidisti – .”
“sane, sane,”Thorinus inquit.
“itaque, pater tuus eam mihi dedit ut tibi darem; et si tempus meum atque modum meum reddendi eligerim, uix me rephrehendas, deliberans quid mihi molestia fuerit ut te inuenerim. cum chartam mihi dedisset, pater tuus nominis sui oblitus est, atque numquam tuum mihi dixit; ergo, omnibus perpensis, me gratias habere laudarique oportere arbitror! ecce eam,” inquit, tabulam geographicam Thorino tradens.
“non intellego,”Thorinus inquit, et Bilbo sensit fore ut eadem dicere cuperet. explanatio non