Hobbitus Ille: The Latin Hobbit. Mark Walker. Читать онлайн. Newlib. NEWLIB.NET

Автор: Mark Walker
Издательство: HarperCollins
Серия:
Жанр произведения: Сказки
Год издания: 0
isbn: 9780007485949
Скачать книгу
etiam fastidiosus; se centum milia passuum abesse uoluit, nihilominus – nihilominus nescio quo modo non manibus uacuis ad Thorinum et comites statim redire potuit. itaque in umbris stetit haesitauitque. omnium rerum de effractura quas audiuerat, ei uisum est ut cum minima difficultate sinus trollorum furari posset, itaque demum post arborem pone Gulielmum repsit.

      Bertus et Tomas ad cupam exierunt. Gulielmus rursus potabat. tum Bilbo, animo a pauore recepto, manum paruum suum in sinu ingenti Gulielmi posuit. in quo fuit *manticula, tanta uasta quanta saccus Bilboni. qui “euge!” cogitauit, ad officium nouum calens dum eam caute extrahebat, “id est initium!”

      sane fuit! manticulae trollorum plenae sunt mali, illa ipsa non excepta. quae “heus, quis es tu?” e sinu egrediens stridit; et Gulielmus statim se uertit tum Bilbonem, priusquam ille post arborem se celare potuit, collo cepit.

      “hercle, Berte, quod ego cepi aspice!” Gulielmus inquit.

      “quid est?” aduenientia inquiunt.

      “edepol nescio! quid es tu?”

      “Bilbo Baggins, sum effra – hobbitus,” miser Bilbo ubique quassans inquit, et mirans quomodo stridores bubonum faciat priusquam illa eum strangulauerunt.

      “effrahobbitus?” paulum admirata inquiunt. trolla sunt tarda intellegendi et aliquid nouum illis ualde suspectauerunt.

      “quid effrahobbiti refert de sinu meo, praeterea?” Gulielmus inquit.

      “coquisne eos?”Tomas inquit.

      “licet tibi conari,” Bertus *uericulum tollens inquit.

      “ille magis quam bucca non erit,” Gulielmus inquit, iam a cena bona satiatus, “non postquam degluptus atque exossatus erit.”

      “f’tasse sunt plures ei similes circumiacentes, atque crustum faciamus,” Bertus inquit. “heus tu, suntne plures generum uestrum in his siluis reptantes, tu foede cunicule parue,” inquit, pedes uillosos hobbiti aspiciens; atque digitis pedum eum sustulit et eum quassauit.

      “ita est, multi,” Bilbo inquit, priusquam meminerat ne amicos suos patefaceret. “minime, nulli, non unus,” statim post inquit.

      “quid uis?” Bertus inquit, eum capillis nunc recte tenens.

      “quid dico,” Bilbo anhelans inquit. “et nolite me coquere, quaeso, domini benigni! bonus coquus ipse sum, et coquo melior quam coquor, si intellegitis quod significo. uobis pulchre coquam, uobis ientaculum ualde pulchrum, si modo me non cenabitis.

      “misellum salaputium,” Gulielmus inquit. qui iam tantam cenam habuerat quantam tenere potuit; ceruisiam quoque multam potauerat. “misellum salaputium! eum libera!”

      “non donec ille dicit quid multi et nulli significet,” Bertus inquit. “in somno meo ego iugulari nolo! digitos pedum eius in igne tene, donec locutus erit.”

      “non id habebo,” Gulielmus inquit.“ego eum cepi, praeterea.”

      “tu es stultus pinguisque, Gulielme,” Bertus inquit, “ita dixi ante uesperem hunc.”

      “et tu es agrestis!”

      “et id a te recipere nolo, Rostrum Huggins,” Bertus ait, oculum eius pugno suo percutiens.

      tum turba splendida fuit. modo satis ingenii Bilboni superfuit, cum Bertus eum demisisset, ut e uia pedum eorum rueret, antequam, nomina uerissima propriaque inter se appellantes cum magnis uocibus, quasi canes pugnabant,. mox manibus inter se amplecti paene in ignem se uoluebant calcitrantes pugnis contundentesque, dum Tomas cum ramo ambos uerberat ut illi mentes reciperent – quae res, sane, illos iratiores quam umquam fecit.

      quod fuisse oportuit tempus in quo Bilbo egressus est. pedes autem miseri in manu ingenti Berti compressi erant, nec anima reliqua in corpore habuit, et caput reuoluebatur: itaque ibi anhelans paulum ultra orbem ignis paulisper prostratus est.

      in media pugna ipsa appropinquauit Balinus. nani clamores a longe audiuerant et, postquam diu commorati ut Bilbo aut regrederetur aut quasi bubo caneret, singillatim ad lucem tam tacite quam potuerunt reptare coeperunt. simul atque Tomas Balinum uenientem in lucem uidit, ululatum terribilem emisit. nam trolla aspectum ipsum nanorum (incoctorum) ualde oderunt. Bertus et Rostrum statim pugnare destiterunt, et “saccus quidem, Tomas, cito!” inquiunt. priusquam Balinus, qui ubi Bilbo in commotione omni sit cogitabat, quod eueniret sciuerit, saccus supra caput eius fuit, et humi prostratus est.

Image Missing

       Trolla

      “sunt plures etiam uenientes,” Tomas inquit, “aut ualde erraui. multi et nulli, ita est,” inquit. “nulli effrahobbiti, sed multi nanorum ipsorum, rebus secundis!”

      “puto te recte dicere,” Bertus inquit, “e luce egrediamur.”

      factum est. cum saccis, quibus ad auferendam ouillam et spolia altera uti sunt, in manibus suis in umbris manserunt. cum nanus omnis aduenisset, ignem, urceos effusos, et ouillam morsam miratus, pop! saccus foedo odore supra caput eius positus est et humi prostratus est. mox Dwalinus iuxta Balinum iacuit, et Filius Kiliusque una, et Dorius ac Norius Oriusque cumulati, et Oinus ac Gloinus ac Bifur ac Bofur Bomburque prope ignem incommode aceruati.

      “id eos docebit,” Tomas inquit; nam Bifur Bomburque molestissimi fuerant, et uehementer pugnauerant, sicut nani, cum in angulum coacti essent, pugnare solebant.

      denique Thorinus aduenit – nec inscius captus est. in exspectatione mali aduenit, nec sibi crura amicorum uidendo opus fuit ut res non omnino esse bonas sciret. foris in umbris procul stetit, et inquit: “quid est omnis molestia haec? quis comites meos uerberauit?”

      “sunt trolla!” Bilbo post arborem inquit. de quo omnino obliti sunt. “in dumetis cum saccis se celant,” inquit.

      “o! suntne?” Thorinus inquit, et prorsus ad ignem saluit priusquam in eum insilire potuerunt. ramum ingentem in acumine inflammatum cepit; et Bertus acumen illum in oculo suo recepit antequam oblique se mouere potuit. quod eum e proelio paulisper posuit. Bilbo optimum, quod facere potuit, fecit. cepit crus Tomae – quam optimum potuit, nam id fuit tantum densum quantum truncus arboris – sed, cum Tomas fauillas in uultum Thorini calcitraret, in summa dumeta aliqua reuoluens iactus est.

      propter hoc, Tomas ramum in dentes suos recepit, atque unus quorum e fronte fractus est, quae res eum ululare coacta est, mihi licet te dicere. sed nunc cum maxime Gulielmus a tergo aduenit et saccum supra caput Thorini usque ad digitos pedum eius posuit. itaque pugna finita est. sane nunc in molestia bene fuerunt: omnes in saccis alligati sunt dum tres trolla irata (dua cum adustis et contusionibus, quas in memoria habuerunt) iuxta eos sedent, iurgantia utrum eos lente torreant, an subtiliter consecent et coquant, an in eos singulos sedeant et eos in iure congelato comprimant; dum Bilbo, uestibus atque pelle scissis, in summo dumeto sedet nec se mouere audet metuens ne eum audiant.

Image Missing

      tum ipsum Gandalphus rediit. nemo autem eum uidit. iam trolla constituerant ut nanos nunc torrerent tum eos serius ederent – hoc fuit consilium Berti, et, postquam inter se iugauerunt, huic omnes assensi sunt.

      “torrere eos nunc est res inutilis, quae totam noctem consumat,” uox quaedam inquit. Bertus eam esse Gulielmi putauit.

      “noli iterum incipere iurgium, Rostrum,” inquit,“aut id totam noctem consumet.”

      “quis iurgat?” Gulielmus inquit, qui putauit Bertum dixisse.

      “tu iurgas,” Bertus inquit.

      “mendax es,” Gulielmus inquit; itaque iurgium iterum incepit. postremo constituerunt ut eos subtiliter consecarent et coquerent. itaque ollam magnam nigramque ceperunt, et cultros suos extulerunt.

      “coquere eos est res inutilis! nullam aquam habemus, et puteus longe abest, certe,” uox quaedam inquit, quam Bertus Gulielmusque putauerunt