Hobbitus Ille: The Latin Hobbit. Mark Walker. Читать онлайн. Newlib. NEWLIB.NET

Автор: Mark Walker
Издательство: HarperCollins
Серия:
Жанр произведения: Сказки
Год издания: 0
isbn: 9780007485949
Скачать книгу
esse uidit. fuit *nanus cum barba caerulea succincta in cingulo aureo, oculis nitidissimis subter *cucullum glauci-uiridis. qui, quam primum ianua aperta est, impetu introiit, quasi expectatus esset.

      cucullo in unco proximo defixo, “Dwalinus,” inquit profunde caput demittens, “tibi seruio!”

      “Bilbo Baggins, etiam tibi!” hobbitus inquit, adeo stupefactus ut in praesens eum non interrogaret. silentio sequente facto molesto, addidit: “ego habiturus theam; ueni, quaeso, ut mecum aliquam habeas.” aliquantulum frigidum, fortasse, sed bona fide dictum. nam quid agas tu, si nanus inuocatus adueniret et nulla explanatione uestes in atrio tuo defixerit?

      ad mensam non diu fuerunt, immo ad libum tertium uix peruenerunt, ubi iterum tintinnabulum etiam clarius tinniuit.

      “mihi ueniam da!” hobbitus inquit, tum ad ianuam discessit.

      “denique aduenisti!” hoc tempore Gandalpho dicturus. Gandalphus autem non adfuit. in eius uicem fuit in limine nanus specie senectissima cum barba alba et cucullo coccineo; qui etiam saltuatim introiit quam primum ianua aperta est, quasi uocatus esset.

      “uideo eos iam aduenire coepisse,” inquit cum cucullum Dwalini uiridem defixum aspexit. rubro suo defixo iuxta eum, “Balinus,” inquit cum manu in pectore, “tibi seruio!”

      “tibi gratias!” Bilbo anhelans inquit. prauum fuit dictu, sed eos aduenire coepisse eum ualde commouerat. hospites ei placuerunt, sed eos cognoscere antequam aduentum est maluit, et ipse eos uocare maluit. trepidus existimabat ut liba deficerent, tum ipse – ut cenae pater: nam officium suum intellexit et egit, quamuis ei doluerit – eis necessario careret.

      “introi ut theam aliquam habeas!” anima inspirata dicere potuit.

      “paululum *ceruisiae malim, si totum aequi bonique facias, domine bone,” inquit Balinus cum barba alba. “sed aliquid libi mihi licet – libum cum seminibus, si quicquam habeas.”

      “multum!” ille inuenit se respondere, stupefactus, et inuenit se quoque ad apothecam festinare ut *scyphum sextarium ceruisiae compleret, tum ad cellam penariam ut dua pulchra rotunda liba cum seminibus, quae post meridie illo coxerat gustandi causa post cenam, ferret.

      cum reuenisset, Balinus et Dwalinus ad mensam inter se loquebantur sicut ueteres amici (re uera fratres erant). Bilbo ceruisiam et libum apud eos deposuit, cum clare tintinnabulum semel atque iterum tinniuit.

      “Gandalphus, pro certo,” putabat dum per meatum anhelans it. ille autem non adfuit. fuerunt duo plus nanorum, ambo cum caligis caeruleis, cingulis aureis, et barbis flauis; uterque saccum instrumentorum plenum et palam ferebat. saltuatim introierunt quam primum ianua aperiri coepit – Bilbo uix stupefactus est.

      “quid uobis agam, nani mi?” inquit.

      “Kilius, tibi seruio” alter inquit. “et Filius,” alter addidit; atque ambo cucullum caeruleum eripuerunt et caput demiserunt.

      “etiam tibi, et familiae tuae!” Bilbo respondit, hoc tempore mores suos recordatus.

      “uideo Dwalinum et Balinum iam adesse,” Kilius inquit. “turbam iungamus!”

      “turba!” Dominus Baggins putauit. “cuius sonus non mihi placet. profecto necesse est mihi considere per momentum temporis ut ingenium meum colligam, et bibere.” modo degustauit – in angulo, dum quattuor nani circa mensam sedent atque loquuntur de fodinis atque auro et molestiis cum gobelinis, et draconum spoliationibus, et rebus ceteris quae ille nec intellexit, nec intellegere cupiuit, quod multo audacior esse uisae sunt – cum ding-dong-a-ling-dang, tintinnabulum rursus tinniuit, quasi hobbitus-puer quidam improbus capulum eripere conaretur.

      “aliquis prope ianuam!” nictans inquit.

      “aliqui quattuor, sonitu licet mihi dicere,” Filius inquit. “quos, praeterea, uenientes post tergum procul uidimus.”

      hobbitus misellus in atrio consedit et, capite in manibus, quid acta essent et quid actura essent miratus est, et num omnes cenaturi essent. tum tintinnabulum rursus tinniuit, clarius quam umquam, et ad ianuam ei festinandum fuit. non autem fuerunt quattuor, sed QVINQVE. nanus alius aduenerat dum ille in atrio miratur. bulla uix uersa, omnes in interiore fuerunt, capita demittentes dicentesque “tibi seruio” alius post alium. Dorius, Norius, Orius, Oinus et Gloinus appellati sunt; mox duo cuculli purpuri, cucullus canus, cucullus fuluus, atque cucullus albus in uncis defixi sunt, et cum manibus latis in cingulis aureis argenteisque positis incesserunt ut alios iungerent. iam turba paene facta est. alii ceruisiam, alii merum poposcerunt, unus *cafaeum, omnes liba, ut hobbitus aliquamdiu occupatissimus esset.

      urna cafaei in foco modo posita erat, liba cum seminibus finita erat, et nani placentas cum *butyro edere incipiebant cum uenit – pulsatio clara. pulchra ianua uiridis hobbiti non tinniebatur sed dure pulsabatur. nescio quis eam baculo pulsabat!

      Bilbo iratissimus atque omnino stupefactus stupebatusque per meatum festinauit – haec dies Mercurii fuit inscitissima, quam umquam recordatus est. impetu ianuam aperuit, et alii aliique turbide procuberunt. plures nani, quattuor plus! Gandalphus etiam, in baculo suo innitens et ridens, adfuit, qui in ianua pulchra iniuriam ualde conspicuam fecerat; quoque signum occultum, quod illic mane pridie posuerat, deleuerat.

      qui “caue! caue!” inquit. “non tibi similis est, Bilbo, ut amicos in *tegete detineas e t tum ianuam sicut manuballistam aperias! Bifurem, Bofurem, Bomburem, et praecipue Thorinum tibi commendam!”

      “tibi seruio!” Bifur, Bofur et Bombur in ordine stantes inquiunt. tum duos cucullos flauos et unum sub uiridis defixerunt; unum quoque caeruleum cum *filo fimbriato longo argenteo, qui fuit Thorini, nanus magni momenti, re uera non alius quam magnus Thorinus Scutumquerceum ipse, cui in limine Bilbonis procumbere Bifure, Bofure et Bombure supra eum non ualde placuit. Bombur, uero, pinguissimus fuit et ponderosus. Thorinus quidem superbissimus nihil de seruio dixit; miser autem Dominus Baggins crebro dixit se excusari ut demum ille “quaeso, noli mentionem facere,” grunniret et frontem contrahere desisteret.

      “nunc, nos omnes adsumus!” Gandalphus inquit, aspiciens ordinem tredecim cucullorum – optimorum cucullorum pro conuiuiis disiunctorum – et petasum suum, qui in uncis pendebant. “iucundiores coetus! spero aliquid cibi et potionis superesse eis qui tarde aduenerunt! quid? thea! minime. paruulum uini rubri mihi, puto.”

      “mihi etiam,”Thorinus inquit.

      “atque *conditura rubi idaei et crustulum malorum,” Bifur inquit.

      “atque crustum carnis concisi et caseus,” Bofur inquit.

      “atque crustum porcis et acetaria,” Bombur inquit.

      “atque plura liba – et ceruisia – et cafaeum, si tibi placeat,” ceteri nani per ianuam uocauerunt.

      “oua pauca coque, mi sodalis bone!” Gandalphus ad eum clamauit, dum hobbitus ad cellas festinat. “et solum pullum frigidum atque salsuras exporta!”

      “ille tantum de interioribus cellarum mearum scire uidetur quantum ego ipse!” putauit Dominus Baggins, ualde agitatus, qui num facinus miserrimum usque domum suum aduenisset mirari incipiebat. eo tempore, cum omnes lagonas atque *catilla atque cultros furcasque atque uitra atque patellas atque *cochlearia atque alia in ferculis magnis cumulauerat, calidissimus et ruber facie et iratissimus fiebat.

      “confundite et obtundite hos nanos!” magna uoce inquit. “quamobrem ad me iuuandum non ueniunt?” ecce! ibi stabant Balinus et Dwalinus iuxta ianuam culinae, in tergum quorum Filius et Kilius, et antequam culter dicere possit, illi fercula atque duas mensas paruas in triclinium rapuerant et omnia de nouo disposuerant.

      Gandalphus tredecim nanis circumdatus ad caput conuiuii sedebat: Bilbo in *scabillo iuxta focum sedebat, *biscoctum admordens (cibum ualde fastidiuit), et apparere conans quasi omnia sint usitatissima et nequaquam facinus audax. nani edebant atque edebant, loquebantur atque loquebantur, et tempus fugit. demum sellis eorum repulsis, Bilbo ad patellas uitraque colligenda se mouit.