“quare, o quare foramen-hobbitum umquam reliqui?” miser Dominus Baggins inquit, sursum deorsum in tergo Bomburis offendens.
“quare, o quare hobbitum miserabilem ad uenationem thesauri umquam attuli!” miser Bombur inquit, qui pinguis fuit, et sudore manente ex aestu atque terrore de nare prorsum uacillabat.
quo tempore Gandalphus pedem rettulit, Thorino comitante. angulum acutum circumuecti. “retro uerte!” clamauit. “ensem educe, Thorine!”
nec quicquam aliud agi potuit; quod gobelinis non placuit. festinantes magnis uocibus clamitantes circum angulum uenerunt, et Scissorem-gobelinorum et Malleum-hostium frigidos atque claros nitentes in oculis suis statim inuenerunt. illi, qui in primo agmine fuerunt, semel clamauerunt antequam trucidabantur. illi, qui in tergo fuerunt, etiam magis clamauerunt et retrorsus saliebant, prosternentes illos, qui post ipsos currebant. “Mordax et Verberator!” ululauerunt; et mox omnes commouebantur, atque plurimi retro ad uiam, qua aduenerunt, pellebantur.
diutius erat ante quam quiuis angulum illum circumuehi ausus est. quo tempore iterum nani progressi erant, longe, longe in cuniculos atros regni gobelinorum. cum gobelini id cognouissent, facibus exstinctis et calceis mollibus indutis, cursores celerrimos cum auribus oculisque acutissimis elegerunt. qui, tam ueloces quam mustelae in tenebris, et uix cum magis sonitu quam uespertilliones, procurrerunt.
quamobrem nec Bilbo, nec nani, nec etiam Gandalphus eos, qui adue niebant, audiuerunt. nec eos uiderunt. sed a gobelinis uidebantur, qui tacite in tergum cucurrerunt, nam Gandalphus ad nanos progredientes iuuandos uirgam cum luce hebete illuminabat.
subito Dorius, qui nunc in tergo Bilbonem ferens erat, a tergo in tenebris capiebatur. clamauit atque decidit; et hobbitus ex umeris in caliginem uolutus, caput in saxum durum offendit atque nullum ulterius meminerat.
CAPVT QVINTVM
AENIGMATA IN TENEBRIS
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «ЛитРес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.