At contra, amica vitae societas, amor mutuus, et fiducia, et honesta officia, vitam laboriosam, et aerumnosam, exoptandam efficere possunt, et laudabilem.
VI. Progrediamur ad alium beatitudinis aut miseriae fontem, sensum nempe communem, aut sympathiam; per quam ex aliorum conditione foelici aut misera, gaudia colligimus aut moerores; atque fatebuntur fere omnes, magnam admodum [ejusdem vim esse ad vitam vel beatam vel miseram] [hinc hauriri posse vel beatitudinem, vel miseriam]. Quis est enim, Deum testor et homines! qui non longè praetulerit liberorum suorum, propinquorum, amicorum, civium, libertatem, foelicitatem, virtutem, omni non solum corporis jucunditati, verum et omni, quae ex artibus, aut rerum cognitione, oriri potest? Quis non omnia haec lubens projiceret, potius quam eos videat in conditione vitae vel misera, vel erubescenda? Ubi vigent et excoluntur animi affectiones homini naturales, vix quicquam majus afferre potest, ad vitam vel beatam vel miseram, momentum, quam aliorum hominum status, et fortunae. Quanta malorum nostrorum aderit levatio, ex eorum foelicitate qui nobis sunt carissimi? Quantaque omnis nostrae vitae disturbatio, ex eorum miseria?
Hanc animi sympathiam omnino comprobamus: aliorum dolere infortuniis honestum <55> est; neque hanc indolem nostram immutatam volumus, quamvis nobis moerores et luctus creet graves, licet haud erubescendos. Durum, contra, et ferreum ingenium, etsi hiscuris et moeroribus immune, damnamus; immo miserum censemus, quia turpissimum.
Diuturna etiam esse possunt haec gaudia et moerores, prout eorum quos amamus, permanet vita beata aut misera. Immo amicorum infortunia praeterita, longo post tempore, in memoriam non sine gravi dolore possumus revocare. Hac etiam de causa, magnum affert hic sensus momentum, ad vitam beatam vel miseram.
Quae ex hoc fonte hauriri potest foelicitas, non est in nostra potestate, a providentia nempe pendens divina: hanc igitur nemo magis sibi praestare potest, quam humiliorem istam quae corpore percipitur. Neque quicquam refert observasse, plurimos suo vitio aut culpa esse miseros, quamvis nihil ipsis externum desit. Etenim hoc ipsum est miserrimum, et praecipue deplorandum, quod sua culpa tot sint miseri, vel quod omnem vitae beatae spem, in rebus vilioribus et caducis collocent. Qui se miseros putant, omnes sunt miseri; quamvis mutato ingenio, rebus externis non immutatis, beatis esse liceret.
Non aliud horum malorum datur perfugium, non aliud tranquillitatis, aut stabilis gaudii <56> fundamentum, animo vere benigno, quam ut Deum opt. max. mundi rectorem semper respiciat; solidis argumentis sibi persuasum habens, omnia, consilio ipsius benignissimo et sapientissimo, in communem omnium foelicitatem administrari; omniaque quae conspiciuntur mala, {multa quidem et varia,} non plura aut majora esse, quam quae, in mundi universi salutem et perfectionem, exigit optima divini imperii ratio; quorum plurima tandem foeliciter cadent iis etiam ipsis quorum calamitates deploramus.
VII. Sequitur alius decori et honesti sensus huic affinis, cujus est in vita momentum maximum: quod quisque perspiciet, qui aliquid in aliorum utilitatem strenuè, amicè, piè et fortiter gestum, in animum revocare potest; atque observaverit quanto gaudio mentem perfundat ejus recordatio? Quo sensu spectet alios? quanta caritate, quo benevolentiae ardore eos prosequatur, qui in istiusmodi officiis occupantur? quamque beatos eos esse existimet, in ipsis laboribus et periculis; immo quum mortes subeunt pro amicis aut patria, {aut} pro vera in Deum pietate propaganda, voluntarias? Quae sibi somnia vigiles fingunt homines otiosi, integram pro se aut suis, depingentes vitae rationem, quam putant foelicissimam, satis ostendunt, nullam {animo} concipi posse vitae beatae <57> rationem, sine omnium fere virtutum officiis continuis et fortibus, inter labores et pericula inlustratis. Haec a primis puerorum aetatibus menti alte infixa haerent. Testatur tota naturae nostrae fabrica, nos ad agendum esse natos; atque in agendo ex virtute, [vitam reperturos beatissimam] [beatitudinem reperturos summam] prae qua sordent voluptates.
Quanto deinde gaudio, summa cum tranquillitate et fiducia conjuncto, expletur vir bonus, qui Deo se similem praestare, quantum fieri potest, conatus, eum sibi propitium habet, rectorem, patremque, et remuneratorem munificentissimum: qui omnia benignissimo illius numine regi vertique credens, lubens fidensque amplectitur omnia quae eveniunt; ea optimo esse consilio destinata, atque sibi etiam profutura, compertum habens; qui summam novit et amat bonitatem, in eaque delectatur contemplandâ et imitandâ.
Huc accedit, quod diuturna sunt, et permanentia gaudia, quae ex recti conscientia oriuntur, et officii prudenter gnaviterque peracti. Labores honestos, et molestias brevi transituras, excipit recordatio gloriosa, et laetissima. Officiorum honestorum nunquam taedebit virum bonum; immo ejus accenditur magis quotidie animus, ad nova ejusmodi officia peragenda, et clariora. Accedat et gaudium haud leve, quum de eorum foelicitate <58> gratulamur, quibus profuerunt nostra officia; proborum omnium comprobationes et laudationes, pro meritis sperandae; laetaeque spes, omnia a Deo hominibusque consequendi, quae ad securitatem faciunt aut prosperitatem. Neque ulli deesse possunt honestiorum officiorum opportunitates, si quisque pro sua conditione ei rei unice studeat. Ubi inopi et imbecillo bene de hominibus, in rebus externis promerendi, occasio deest; potest hic, hominibus optima quaeque precatus, atque verae pietatis, et humillimorum officiorum exemplo, pro virili profuturus, pia cum fiducia et gaudio[, ingenuae suae honestatis veraeque probitatis, Deum judicem aequissimum, et hominum sapientiores quosque, comprobatores fautoresque fore, sibi tuto promittere] [divinae se providentiae curandum permittere].
VIII. Hunc sensum consequitur laudis et vituperii sensus acerrimus. Laus quidem et gloria, ubi antecesserat honestas, accessione haud spernendâ complebit vitam beatam: per se autem parum efficiet. Vanum enim et leve est ingenium, quod falsus honor juvare poterit. Vera quidem gloria radices agit et propagatur; falsa vero omnia tanquam flosculi decidunt. De falso honore nemini exploratum esse potest eum in vesperam duraturum. Veritatis tanta est vis, ut saepe supra hominum opinionem, {sive ad personam <59> speciosam mendacibus et malitiosis eripiendam,} sive ad infamiam refellendam mendacem, virtutemque calumniis oppressam vindicandam et illustrandam, mirum in modum valeat. Quumque actiones solum honestas laus naturâ insequatur, bene sanum suadebit et impellet omnis ea famae et gloriae appetitio, ad vitam ex virtute degendam atque ad omnia officia honesta obeunda.
IX. Ne denique silentio transeamus eam foelicitatem qualemcunque, quae in leviore quadam est sita laetitia aut hilaritate, ex jocis, ludisque, et risu orta: hoc obiter monendum; nisi mentis omnino hebescat acies, projiciaturque omnis homine digna ratio et meditatio, atque summa subnascatur rerum maximarum incuria turpissima; non alia ratione quam per virtutis et officiorum omnium conservationem, hominem sibi vel tranquillitatem vel hilaritatem posse polliceri. Ubi enim vel turpitudinis suae conscientiâ ulceratus est animus, vel vigent maligni et tetrici animi motus, virtutibus contrarii; aut metus et suspiciones, vitiorum comites assidui; nullam is liquidae voluptatis cujuscunque partem gustare valebit. Non abs re in hoc negotio dixeris,
Sincerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit.6 <60>
Stabilis tum demum et vera erit animi hilaritas, omni ingenuo joco, ludoque perfruendo idonea, ubi comitem habuerit ingenii humanitatem, morum mansuetudinem, mentem sibi recti consciam, et amicam cum bonis vitae societatem. Quicquid igitur est in his rebus expetibile, illud omne etiam ad virtutes omnes excolendas cohortabitur, et ad omnia vitae officia conservanda.
X. Quod ad opes attinet et potestatem; quicquid in illis est aestimabile [expetibile], ad eadem omnia sanum quemque incitabunt; quùm aliorum gratiâ et benevolentiâ, eaque fide, quam nobis apud alios comparamus, et parentur opes facillime, et conserventur. Neque opes quamvis magnae, contra hominum odia et invidiam quemquam [possessorem] tueri poterunt. Haec autem cum non propter se appetantur, verum ad alia quaedam referantur, ex iis quae de praestantissimis diximus voluptatibus, de vera rerum utilitate, et vitae foelicitate, constabit, eos potentiae aut divitiarum fructum capere tutissimum, {laetissimum} et simul honestissimum, qui ad liberalitatem eas referunt et beneficientiam.
Quum autem omni animanti hic imprimis a natura datus sit appetitus, ut se vitamque suam conservet, de eo pauca hic dicendum; qui quidem, ut plerique alii, nimius esse potest.