Diximus ex virtutis comprobatione ardentiorem efflorescere amorem, in eos qui virtute videntur praediti. Quumque in omnes nostras vires, affectiones, sensus, vota, appetitiones, animum [mens] reflectere possimus, eaque contemplari; ille ipse decori et honesti sensus acrior, ardentior virtutis appetitio, et honestiorum omnium amor et caritas, omnino comprobabitur; neque ulla animi affectio magis, quam optimi cujusque dilectiones et caritates. Atque quum ipse Deus omnis boni et honesti sit fons inexhaustus, et exemplar absolutum, cui et innumeris beneficiis omnino gratuitis acceptis devinciuntur homines; nulla animi affectio magis comprobabitur, quam summa in Deum veneratio, ardentissimo cum amore, et studio illi obsequendi cui gratiam referre nequimus, conjuncta; una cum fidentis submissione animi, se suaque omnia ipsi permittentis, stabilique [ipsius virtutes] [ipsum in omni virtute] imitandi studio, quousque patitur naturae nostrae imbecillitas.
Damnantur itidem magis malignae omnes animi affectiones, et agendi consilia, quo deliberata sunt magis et obstinata. Levior <25> {paulò} est eorum turpitudo quae ex subita quadam, et brevi transitura cupiditate sunt profecta; longèque levior eorum quae ex subito metu aut ira. Damnatur maxime ea sordida et rebus suis semper attenta philautia, quae omnem humaniorem sensum excludit, omnes affectiones benignas superat, atque ad alios quoscunque sui causa laedendos incitat.
Merito inter turpissima, et naturâ ratione praeditâ indignissima, censetur omnis in Deum impietas; sive admittantur ea scelera quae Dei contemptum palam produnt; sive ea sit de Deo colendo incuria, ut nulla de eo meditatio, nulla sit ejus veneratio, nulla ei gratia habeatur. Neque quicquam affert, vel ad pietatis laudem et necessitatem minuendam, aut impietatis turpitudinem, quod Deo neque prodesse possit hominum pietas, neque obesse impietas. Etenim animi affectiones spectat praecipue, et comprobat aut damnat, hic recti et honesti sensus, non earum in rebus externis efficaciam. Depravatus est et detestabilis, qui benefico et optime merito non habet gratiam, etsi eam referre nequeat; quique vel viros claros atque optimè meritos non amat, laudat, celebrat; quamvis eos nequeat ad altiores dignitates aut opes promovere. Sponte sua prorumpit ingenium probum et honestum, sive <26> quis potest quicquam illorum gratia quos amat et veneratur efficere, sive non potest. Haec omnia non adeo ratiocinatione, sed intimo potius probi cujusque sensu innotescunt.
XII. Sublimior hic sensus, quem vitae totius ducem constituit ipsa natura, etiam atque etiam est considerandus; quippe qui de omnibus animi viribus, motibus, et agendi consiliis judicat; inque ea omnia suo jure arrogat sibi imperium; gravissimamque eam sert sententiam, in ipsis virtutibus, ipsoque pulchri et honesti studio, sitam esse et hominis dignitatem sive praestantiam {naturalem}, et vitam beatissimam. Qui sensum hunc sovent excoluntque, ejus vi sentiunt se confirmari posse ad gravissima pericula subeunda, aut maximas rerum externarum jacturas lubenter faciendas, ne amicorum, patriae, aut communem omnium utilitatem, ullamve officii sui partem deserant: eâque sola ratione, suam indolem vitaeque rationem, sentiunt se penitus posse comprobare. Acri item morsu cruciantur, caecisque verberibus caeduntur, qui hunc animi spernunt principatum, officia sua externorum malorum metu, aut utilitatum appetitione deserentes.
Divinioris [Sublimioris] hujus sensus, qui animi affectiones gratuitas et latissimè patentes commendat <27> praecipuè, principatus elucet cum sua sponte, suaque vi, tum quod sibi {praecipuè} plaudat vir bonus, suum probet ingenium, sibique vel maxime placeat, quum reprimit, non solum eos omnes appetitus, sive humiliores, sive sublimiores, qui suae prospiciunt utilitati aut voluptati; verum arctiores quasque στοργῦς aut amicitiae caritates,15 ipsumque patriae amorem; quo communi et majori omnium consulat foelicitati. Bonitatem enim eam latissimè patentem, caeteris omnibus <praeponit> animi affectionibus, sive suam spectent utilitatem, sive eorum qui arctiore quavis necessitudine sibi devinciuntur{, non praeponit solum hic sensus; verum etiam laetiore honestatis veraeque gloriae conscientia, damna omnia, gaudiaque omissa, et jacturas honestatis causa factas cumulatissimè pensabit; quippe quae ipsam officiorum honestatem et speciem praeclaram adaugent praecipue, et huic sensui commendant: cui nihil simile in alio quolibet sensu, se inferiorem reprimente, reperitur}. Qui vero secus egerit {ac monet hic sensus,} hic vere sibi plaudere nequit, si internum animi sensum exploraverit. Quum de aliorum indole, consiliis factisque judicamus, similia omnia semper comprobamus, immo ab iis flagitamus; omniaque semper damnamus contraria; quum nulla nostrae utilitatis ratione judicium depravatur. <28> {Atque idcirco quamvis omnia quae homini naturâ eveniunt, aut in hominem cadere possunt, naturalia quodammodo dicantur; ea tamen sola quae parti huic diviniori, cujus est in reliquas imperium naturale, se probant, secundum naturam, eique apta et convenientia dicenda.}
XIII. Huic conjunctus est et sensus alter, qui homini jucundissimam facit eam comprobationem, et caritatem, quam ab aliis, ipsius facta et consilia spectantibus, consequitur; molestissimas, è contrario, facit aliorum ipsius facta recolentium censuras, vituperationes, omnemque infamiam; quamvis neque ex gloria speret emolumentum quodvis aliud oriturum, neque ex infamia incommodum: haec enim propter se expetuntur, aut fugiuntur. Unde et gloria delectantur plurimi, etiam superstite, quamvis nullum ejus sensum se sperent habituros. {Neque ideo tantum laudem appetunt homines quod ipsorum virtuti praestantiaeque testimonium ferat, ipsorumque de se judicium honorificum confirmet. Honore enim delectantur etiam viri optimi, sibique suae virtutis satis conscii.
Hunc sensum a caeteris quidem diversum, at priori, cujus est de virtute vitioque judicium, subnixum, a natura datum esse, satis docet ille animi motus naturalis, qui <29> pudor aut verecundia appellatur, vultûs rubore se prodens: quem non virtutis solum verum omnis decentiae custodem cernimus, humiliorumque appetituum praesentem et vigilem moderatorem; unde} laudis16 hic et vituperii sensus magnum praebet in vita usum, in hominibus ad omnia praeclara incitandis, iisque ab omni inhonesto, turpi, flagitioso, aut injurioso, deterrendis.
In hoc recti honestique sensu, et altero cum eo conjuncto, laudis scil. aut vituperii, multo minus sibi invicem dissimiles reperiuntur homines quam in caeteris; si modo eadem species proxima, ab intellectu, diversis hominibus repraesentetur; eadem nempe studia et animi affectiones, dijudicanda, honesta sint an turpia. Ubi vero contrariae sunt hominum de vita beata sententiae, aut de iis quae ad vitam pertinent beatam, eamve praestare possunt; non mirum est eos, (etsi similis sit omnino de moribus omnium sensus) quum de actionibus judicant externis, in diversa omnia abire, actionesque laudare et vituperare contrarias: Aut si <diversi> homines {alii alias et} contrarias habeant de legibus divinis opiniones, hi ea credentes vetita, quae illis licita et honesta videntur; quum inter omnes conveniat, Deo esse parendum: aut denique, si contrariae foveantur de aliorum indole, ingenio, et moribus opiniones; his eos credentibus <30> probos, pios, et benignos, quos illi censent inter saevos et improbos. His de causis in diversa omnia abibunt, quamvis, simili de moribus sensu, eaedem animi affectiones omnibus a natura commendentur.
XIV. “Quum sensuum horum ope,” alia “venustâ, decorâ,” gloriosâ, aut “venerandâ” specie vestiantur; alia, vili et erubescendâ; si quando uni eidemque rei, plures et sibi invicem contrariae simul inducantur species, existet novus quidam sensus, “eorum quae dicuntur ridicula, aut ad risum movendum idonea.” Quum vero communis sit de humanae naturae dignitate, “prudentiaque quadam” majore “et solertia, opinio”; in hominum dictis factisque, ea “risum movere solent peccata turpia, quae non sunt cum gravi dolore aut interitu conjuncta”: haec enim “magis commiserationem excitarent.” Risus quidem est animi commotio jucunda; derideri autem, et ludibrio esse, fere cunctis est molestum, quod et homines studiose solent praecavere, gloriae nempe plerumque cupidi. Hinc non levis erit hujusce, sive sensus, sive facultatis, in moribus hominum corrigendis, usus. “Risum” etiam movere solent alia qualiacunque, “quae simul praeclaram aliquam exhibent speciem,” <cum> vili tamen et despiciendae immistam; ex qua observata non levis oritur aliquando nec inutilis voluptas, nec spernendum <31> colloquii condimentum, et curarum graviorum requies et levamen.17
{XV. Prout hominum varii sunt sensus, varia admodum itidem cernuntur bona et mala: quorum omnium tamen triplex est ratio; alia enim animi, alia Corporis, alia externa. Ad animum referuntur ingenium perspicax et acutum, memoria tenax, scientiae, artes, prudentia, virtutesque omnes voluntariae: