Non vero facilè definiuntur limites inter jura omnia perfecta et imperfecta. Sensim enim, et per innumeros gradus, ascendimus a levissimo quoque jure imperfecto, per graviora et sanctiora, ad ea quae a perfectis vix secerni possunt; prout varii sunt hominum necessitudines, et merita, et dignitates, quibus innituntur jura imperfecta. Debentur viro cuivis innocenti, licet alienigenae, quaedam humanitatis officia; quae sanctiore jure postularet civis, aut vicinus; multò sanctiore propinqui, amici, fratres, parentes; haec tamen omnia censentur jura imperfecta.
Tertium addi potest juris, fucati potius quam veri, genus; quod dicitur externum; quum scil. utilitatis cujusdam remotioris ratio <128> exigit, ne impediantur homines quaedam agere, possidere, aut ab aliis deposcere, quae tamen parum honeste, aut non sine turpitudine, in ea causa, agi, possideri, aut flagitari possunt. Hae juris species inanes, nulli viro bono placiturae, saepe oriuntur ex contractibus temerariis, aut ex legibus nonnunquam civilibus minime damnandis.
Patet interea, nullam esse posse pugnam inter vera jura, sive perfecta, sive imperfecta: saepe tamen juri imperfecto obstare potest jus externum: imperfecta autem non sunt per vim asserenda, aut vindicanda; {cumque juris tuendi tantum causa suscipienda sint bella,} nequit <igitur> esse bellum utrinque justum.
IV. In duo etiam genera dividuntur jura, prout alienari possunt, aut non possunt. Prioris generis sunt ea, quae et verè transferre valemus, quaeque translata aliquem praebent in vita usum. Ubi alterutra deficit conditio, alienari nequeunt jura. Patet igitur internas animi, de religione et cultu Dei, sententias, et affectus internos, quum utraque deficiat conditio, ab omnibus pactis et legibus esse immunes: suo enim cuique judicio necessario utendum; neque utile esse potest, quemquam contra animi sui sententiam quicquam profiteri; aut in Deo colendo ea agere, quae ipse putat esse impia aut vana. <129> Ex generali hac de jure doctrina, efficitur duo esse primaria in societate tuenda praecepta. (1.) “Nequis alterum laedat”; aut dolorem aliquem vel molestiam, hominum societati neque necessariam neque utilem, alteri creet. Dein (2.) “ut quisque pro virili, in communem utilitatem aliquid conferat”; suorum saltem, aut vicinorum utilitati consulens. Atque qui societatis aut systematis parti cuivis prodest, nullo aliis illato detrimento, toti etiam prodest societati.
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «ЛитРес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.