quantum ad unamquamque nostr<ar>um, partium predictarum, pertinent et expectare videntur, singula suis singulis referendo, atendere et eficaciter complere, tenere et inviolabiliter observare, pro ut in dictis capitulis et eorum singulis concordata, pactata, conventa, stipulata sunt atque promissa, et ea nullo unquam tempore infringere, revocare, contravenire nech aliquem vel aliquos contravenire facere vel permitere, palam vel oculte, aliqua ratione vel causa. Si vero aliqua pars nostrum preinserta capitula et eorum singula et in eisdem contenta, pactata, concordata et stipulata atque promissa non observaverit vel adimpleverit aut contra premissa capitula et in illis contenta venire aliquatenus presumpserit vel atentaverit aut contrafieri permiserit, palam vel oculte, sicque
105 preinserta capitula ac eorum singula ac in eis pactatta, promissa atque stipulata quantum ad nos, dictas partes, et nostros et unamquamque nostrum, partium predictarum, pertinent et expectant, pertinereque et espectare atque prodesse possint atque possent quomodolibet nunch <vel> in futurum infringerentur et ad debitum concordatum, pactatum, stipulatum atque promisum finem non deducerentur, aut si nos, dictae partes, et nostri aut altera nostrum, partium106 predictarum, et in preinsertis capitulis contenta, pactata, stipulata atque promissa non fecerimus, observaverimus107 et adimpleverimus et seu ad108 debitum pactatum et concordatum efectum <non> deducxerimus aut deducxerint. Ita quod,
109 premissa et desuper pactata, stipulata atque promissa suum debitum atque promissum et per oblatum110 efectum minime sortiantur,
111 pacto eodem inter nos, dictas partes, inhito et convento, stipulationi solemni interveniente, absque aliqua nostri vel nostrarum, partium predictarum, intimatione,
notificatione, requisitione et protestatione ultra penam perjurii, ipso112 facto nos, dicte partes, et nostri aut altera partium nostrum, partium predictarum, contraveniendo, incurramus et incidamus, incurrat atque incidat penam duorum mille florenorum regalium Valentie de bonis partis nostrum, partium predictarum, inobedientis et predicta non observantis neque observare desiderantis exhigendorum, et parti nostrum, partium predictarum, parenti et obedienti et predicta observanti et <ad>implere et observare desideranti aplicandorum, dandorum et solvendorum, pro pena et nomine pene, damno, expensis, injuria et interesse,
113 rato semper hoc pacto manente, itaque, exacta dicta pena vel non aut graciose remissa, ni<hi>lominus predicta omnia et singula supra et infrascripta et <in> preinsertis capitulis <et> eorum singulis contenta, concordata, stipulata atque promissa in suis robore114 maneant et firmitate, quequidem pena comitatur et exigi possit toties quoties fuerit115 contrafactum. Renuntiantes scienter omni exceptioni116 rei sich non geste, inite et concordate, pactate, stipulate atque promisse, pro ut in dictis capitulis et eorum singulis continentur et enarrantur adque scribuntur,
117 et doli, <mali> conditioni sive causa,
118 et in factum actioni benefici<is> juri119 aut legi dicentibus quod120 qui factum promitit prestando interese liberatur, et omni alii juri, foro, privilegio121 et consuetudini premissis adversantibus.
122 Ad quorum omnium et singulorum supra et infrascriptorum ac misionum,
123 si quas fieri contingerit, solutionem, <satis>factionem, emmendam et complementum distringi, compeli seu etiam <fortiari> posimus nos, dicte partes, <ad> invicem et vicisim, per quemcumque judicem <ubique eligendum>, gobernatorem vel alium infra tam<en> Regnum Valentie, secularem tamen, in cuius124 foro, examine et judicio omnia predicta supra <et> infrascripta et in preinsertis capitulis et eorum singulis contenta, pactata, stipulata atque promissa, nos, dicte partes, ad imbicem et vicissim, adimplere, complere et observare promitimus, et teneamur ach si contractus eset ibi selebratus et solutio destinata, <in> cuiusvis foro, districtui, jurisdictioni et judicio licet non sit vel fuerit judex ordinari<us> nostrum, partium predictarum, vel alii nostrum. Nos tamen et omnia et singula bona et jura nostra su<b>mitimus, subponimus125 et astringimur nostro propio foro, quo ad hec penitus et de serta ciencia renunciando, et legi: «Si convenerit», <foro>: «De jurisdictione omnium judicum etc», et omni alii fori126 declinatorie, fiantque inde per eum, de127 et pro premisis omnibus et singulis supra et infrascriptis et in dictis preinsertis capitulis contentis, stipulatis atque promissis, vendicio, executio et distractio bonorum omnium et jurium nostrorum,
128 partium predictarum, aut alterius nostrum, mobilium129 et inmobilium et etiam privilegiatorum, abitorum ubique et habendorum, sine aliqua libeli oblatione, litis contestatione aut alterius juris solemnitate, <sed> ad solam demostrationem presentis publici instrumentis et eius exempli, quod valere volumus, et obtinere vim confecioni<s> judicialli aut sententie difinitive in rem judicatam, transacte, a qua ulterius apelare vel suplicare non licet, nech observetur aut observari oporteat in <h>is aliqua juris solemnitate, immo130 dicta pignora, execucio, vendicio et distractio pignoris bonis et jurium predictis fiant et fieri131 valeant pro ut in executionibus fiscalibus est fieri usitatum,
132 et de condemnatione pene quarti, de qua retroclamum extitit133 subsecutum, omni judiciario <ordine> pretermiso, nec134 admitamur nech admiti posimus135 ad aliquas rationes, defenciones, alegaciones vel execuciones justas, frivolas et injustas, imo ad excludendam136 omnem dilacionis, calumnie et difugi<i> materiam. Renuntiamus scienter et exprese per speciale pactum predictum omni libeli oblationi,
137 litis contestationi et quibusvi<s> recursibus et apelacionibus, et juri etiam apelandi et recurrendi, a<c> facultati oblacionis bono<rum> i<m>mobilium bonis existentibus mobilibus, semoventibus138 vel privilegiatis. Addicientes nobisque ex dicto pacto concedentes quod139 liceat nobis, partibus predictis, et nostris et alteri nostrum, partium predictarum140 obedienti, contra partem <in>obedientem variare juditium actionem et executionem in puncto quo sit et in quacumque parte executionis, tam in modo, forma, loco et examine quam141 etiam in personis judicum et conventorum et bonis et juribus nostris ratione contentorum in hoc instrumento a<d> totam nostrarum omnimodam, ut predicitur, voluntatem, sine aliqua protestatione et sine expensarum amicione. Renunciantes foro et juri dicentibus142 quod uno de duobus vel pluribus debitoribus convento non posit contra alios correos vel simul obligatos procedi, donech primitus conventi bona sint discusa, et ipse inventus non solvendo, et nihilominus pacto eodem stipulatione predicte roborato. Promitimus nos, dicte partes, atque fide bona convenimus nobis, ad invicem et vicissim, quod143 si predictis omnibus et singulis, atendendis et complendis a nobis144 et bonis nostris, ad imbicem et vicissim, habendis et eligendis, recipiendis et recuperandis aliqua pars nostrum damnum aliquod, interesse, gravamen vel expensas sustinuerit vel fecerit,
145 totum id quidquid <sit> et quantumqumque fuerit nobis et nostris, ad invicem et vicissim, solvere, restituere et emendare promitimus, et teneamur confectim nostrae omnimodae voluntati, super quibus damnis,
146 gravaminibus, sumptibus, misionibus, interese et expensis, super quibus omnibus credatur nobis solo simplici juramento partis nostrarum, partium predictarum, que damna, interese et expensas fecerit147 sine testibus et alia probatione, que nunc pro tunc <ad> imbicem et vicissim deferimus, et pro delato haberi volumus. Renuntiantes foro juri dicentibus delationem juramenti ante ipsius prestationem posse lisite revocare et in eius prestatione partes presentes esse opportere. Et pro predictis omnibus et singulis sic atendendis, tenendis et irrevocabiliter observandis, obligamus una pars nostrum alteri et altera alteri, ad imbicem et vicisim, omnia et singula bona et jura nostra, dictis respective nominibus, mobilia et immobilia, privilegiata et non privilegiata, presentia et futura, abita ubique et habenda.
Quod est actum in dicta vila de Fanzara, die trigessimo mensis septembris anno a Nativitate Domini M DC duodecimo.
Sig++na nostrum, Andreae Ruiz Puente et Antonii Villalta, procuratorum predictorum suae excelentiae, et signa relicorum omnium populatorum quia hec singula suis singulis referendo laudamus, concedimus et firmamus.
Testes huius rei sunt Ludovicus Micola et Franciscus Andreu, agricultores, vallis de Uxo habitatores, quo ad firmas dictorum populatorum predicte ville Francisci Garses, Juanis Sanchis, Andre<ae> Navarro, Petri Agut, Natalis Gallent, Petri Chiva, Antoni Vilar, Juanis Ruis, Petri Araguet, Dominici Lasaro, Ludovici Isach, Micaelis Isach, Juanis Soriano, Dominici Colas, Micaelis Julbe, Dominici Gasque,