Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner. Defoe Daniel. Читать онлайн. Newlib. NEWLIB.NET

Автор: Defoe Daniel
Издательство: Public Domain
Серия:
Жанр произведения: Зарубежная классика
Год издания: 0
isbn:
Скачать книгу
memini, parcere nitrato pulveri quàm sit bonum, pondus caprae quàm fuerit molestum. Paulò pòst quaerebam, cur, si victum terra subjicit, malim ferarum more raptas vitas praedari. Illa sanē quaestio profundius in pectus descendit, postquam ubertatem insulae pleniùs compertam habui. 66. Sed exsulto, et pastis animalibus, de fabis meis satago, quarum aliquas aquâ coctas velim, pro cănis cibatu. Postea has coquebam cum carnis frustis, cum sebo, lardo, demùm piscibus vel oleo; faciebamque massas quadratas: tum si aliunde nihil foret in promtu, hinc et canem et feles pascebam. Semper denique hôc modo pauxillulum carnis aut piscium pro condimento adjungebam fabis, farinae vel radicibus.

      67. Postero die, coelo sereno et mari tranquillo, ligna tollenonis et diaetae fores ejecta sunt in littore; cum minore detrimento quàm quis exspectaverit. Has res, ut primùm possum, citra vim undarum traho; denique in cavernas illas, de quibus dixi, depono, et quando ab aliis operibus vaco, restituo tollenonis ferramenta. Postea hunc ad navale meum constitui, propter usūs scaphae. 68. Sed de domicilio meo multa erant decernenda. Cavernas in rupe quô latius exploraveram, magis admiror. Ultra numerum videbantur. Aliae patebant, sine externo pariete, tanquam porticus aut ambulacrum; aliae angustâ januâ, intus cameratae, junctae sunt item internis ostiis, ita ut tota rupes velut spongia esse posset. 69. Contemplans credidi, has mari esse excavatas: nam sub pedibus pavimentum erat saxeum, molliter tanquam fluctibus rotundatum, et quasi per latissimos gradūs ascendens. Omnia mea possem hic optimâ cum disciplinâ disponere; sed de cubiculo erat praecipuē cogitandum; nec libebat arborem meam priùs relinquere, quàm munitius quiddam reperirem. 70. Illud animadverti, – nihil saxorum praeter littus jacēre, quod a rupe cecidisset; et quidem ubi gelu est ignotum, rarior esse debet talĭs rupium labes. Porrò pavimenta cavernarum parcâ tantum arenâ vestiebantur, tanquam vento illatâ. Lacunaria fere camerata erant, hic atque hic quasi stiriarum massis distincta. Aquas per rupem stillantes crediderim saxo saturatas fuisse. 71. Littus externum, propius undas, algarum erat ferax; internum, ultra summos aestūs, aliâ quâdam algâ et cactis aliisque spinosis fruticibus opplebatur. Plures horum in decem pedes surgebant, aliquot in quindecim. Ex his silva plurima et quasi umbraculum ante cavernas praetexebatur, nequis e mari vel a rupe oppositâ facile intrò perspiceret. Ego autem, arreptâ sĕcuri, continuam sub rupe aperiebam semitam, succisis cactis caeterisque, quidquid nimium obstaret. Jamque velut in meam villam me recondo. 72. E cavernis duas praesertim denotavi, unam pro cubiculo, alteram pro penariâ. Utrăque internum habebat ostium, per quod aura flabat salubris. Senseram autem, et apud Mauros et in Braziliâ, quantúm nox frigidula corpus fervoribus adustum foveret atque recrearet; et si in magicâ hâc horrendâque insulâ (sic eam quandoque vacuis oculis contemplabar) per summos calores habitandum mihi foret, tale cubiculum magni aestimabam. Opera quaedam hic meditabar, si hùc mea omnia congererem; propter quod consulto opus erat. 73. Mari seu terrâ, ipsam ratem, sive bona mea ex rate, deducerem, aut periculosum aut laboriosum fore opinabar. Mox subit haedi cura, cui neque pabulum hoc in loco habebam neque aquam dulcem. Mihimet profecto aquam imprimis anquirere opus erat: sed non diu hujus rei inopiam queror. 74. Etenim postquam per spinas fruticeti longiús patefeci viam, et dulcem aquam et navale scaphae idoneum invenio. Post quingentos amplius pedes abrupta humus erat, alveo marino intus penetrante, tanquem ostio rivuli. Intelligo alveum hunc, quasi flumen submarinum, ad Postes Saxeos continuari; intus autem navale, mihi satis profundum, etiam in recessu aestûs praeberi. 75. Hunc in alveum rivus e terrâ praeceps decurrebat. Spatium autem praetereundi inter rupem alveumque satis lātum patebat, succisis modò fruticibus. Jam tollenonem mente destino in margine erigendum: sed redeo contentus in vallem, de ordinatione bonorum meorum meditans. 76. Omnia de primâ illâ rate detraho disponoque subter quâdam arbore, cum ipsâ rătis materie. Latēre volebam, si fortè quis adveniret. Plurimas caedo virgas, quae facillimē udo in solo possint frondescere, hasque ita defigo, ut quàm maxime, quidquid sit intus, obtegant. Hùc deduco haedum, velut suum in praesepe. Cistas quae pecuniam, quae astrologicam supellectilem, quae pulverem nitratum continebant, has et capsas scriptorias aliasque res minores, singulatim ad cavernas asportavi: postea culinae instrumentum.

      77. Post aliquot dies, his rebus ordinatis, coelo sereno, censeo deambulandum. Caput infulâ densâ, Turcarum more, obvolvor; quod quidem in Braziliâ faciebam. Balteo pistolisque succingor. Grandem cultrum plicatilem sumo ac peram; dein convallem ascendo juxta ripam fluminis. Novâ in regione omnia non possum lectoris animo subjicere, quae meis occurrebant oculis; sed plura conabor paulatim expedire. 78. Avium versicolorum tanta erat multitudo, ut nisi in Braziliâ praerepta mihi esset admiratio, tunc obstupescerem. Hic autem me praesertim alliciebat pulcerrima illa avicula, quam in Occidentalibus insulis Angli aviculam bombilantem appellant. Plura quidem hujus generis passim volitabant, item mira papilionum varietas. 79. Immo, non modò alia prorsùs arborum, fruticum, graminum, foliorum genera apparebant, nostris hominibus ignotu, verùm etiam fere omnis arbor reptatoriis fruticibus, vitium aut hederarum ad instar, vestiebatur; atque adeò, obruebantur plurimae. E tantâ varietate vix quidquam primò poteram agnoscere: ceterum imprimis anquiro esculentas radices atque ignis alimentum. 80. Quidquid juncorum obviam vēnit vel cannarum, medullam exploravi, anne idoneum praeberet fomitem. Tria demùm genera in peram selecta condidi, quae experimento probarem. Aridas sive ligni sive lignosorum foliorum reliquias celerrimâ flammâ arsuras credebam. Talis materiae plures asportavi pugillos. Rubos quoque notavi dumosque aridos, ex quibus immensa copia cremando sufficeretur. 81. Mox fruticem video, qui piper gignit; sed magis gaudebam, quòd dioscoreas esculentas invēni multas. Duo harum genera optima pro certo agnoveram, – quae alata appellatur, et quae globosa. Ulterius perscrutans, adeo abundare intelligo has radices, ut, si conservari possint, cibus semper futurus sit in promtu. Jam cinchonam video arborem, colligoque ramulos plures. Ne longus sim, satis sit narrare, me circa hos locos posteà invenisse medicas quasdam herbas, quas in Braziliâ didiceram, et alias quas pro condimentis ciborum aestimabam. 82. Acclivitas vallis augescebat. Vix quatuor millia passuum aestus marinus in terram penetrat; sed modicus rivus pluresque rivuli descendebant per plantas et arbusculas. Propius ad colles densantur generum diversorum arbores, grandes aliquot. Nova simul atque arida folia in eâdem consistebant arbore, id quod colores pulcerrimos contendebat: immo, exoriebantur fructuum germina ipso e ramo, unde pendebant fructūs putrescentes. 83. Quinque vel sex millia continuavi iter, semper ascendens convallem. En vero, hic loci seges illa pretiosissima blanditur oculis, zea virore et auro fulgens. Plēnē maturam credidi. Humi jacebant grana plurima et siliquae. Pigebat me, quòd major mihi pera non erat in promtu. Quantum potui, inferciebam, jamque pro certo habebam cibum mihi nunquam defore. Tandem colles sinistri se demisere; atque alia vallis, latior atque amoenissima, quasi hortos viridissimos in sinu suo retegit. In fronte mihi assurgebant juga altiora, montes paene dicerem, spissis vestita herbis, ex quibus undique stillabant rivuli perennes. Arbores fructificas admiror, inter quas dispiciens agnosco citros, aureas mālos,6 et Assyrias mālos, quas limonas appellamus. Sanē jucundissimus erat ruris aspectus, meque sensi esse opulentum latifundiorum dominum. Utramque vallem mihi tanquam proprium protinus assero, nominoque priorem convallem meam, vel Convallem Fluminis, alteram Hortos meos.

      84. Multúm me alliciebat hortorum amoenitas, copia arbŏrum et dulcis aquae, defensioque montium. Deliberabam de commigrando illúc, nisi quòd nollem maris prospectum amittere, si navĭs veniret: immò, prorsùs nolui cymbae scaphaeque usūs renunciare: necnon per pluviales horas nihil cum cavernis meis videbatur contendere. Etenim hâc in regione caeli liquebat mihi dirissimas aliquando esse expectandas procellas, quae tentoria ac domicilia perverterent; tali in tempestate nil cavernis esse comparandum. Pigebat me videre fructūs plurimos et optimos humi prostratos et aquâ putrescentes. Arbores passim vim venti prodebant. Sine dubio autumnales procellae tantas fecerant ruinas. Seriùs ego hos in locos processeram, messe fructuum praeteritâ. Attamen hôc sub astro tam vegeta est vis terrae genitalis, ut novi fructus apparerent, qui mox possent maturescere. Plures horum concupivi, et de modo convehendi meditabar.

      85. Redii ad cavernas alacer animi, curarum oblītus. Peram oppleveram illis rebus quas memoravi; loculos autem vestium aromatis, gummine et citreis mālis aliquot. Protinus novos thesauros curatē digero. Denique a cavernis in arborem meam propter noctem retro cedere, paulò laboriosius videtur.

      86. Māne quum expergiscor, sentio dierum me amisisse computationem. Ne prorsus fierem barbarus, ad disciplinam puerilem me reduxi. Dies incipio in digitis numerare. Quid unoquoque die fecerim, ego mihimet recito; inde comperio,


<p>6</p>

Orange trees.