18
Согласно «Папской книге», источнику Дамиани, св. Петр погиб в один день с св. Павлом через 38 лет после Страстей Христовых, то есть в 67 году (LP. I. 118; 119. N. 12).
19
Die Briefe. S. 189: «Quod considerantibus prodigialis, ut ita loquar, stupor oboritur, quoniam haec breviter vivendi necessitas, quantum ad nostram notitiam, in nulla alia totius orbis aecclesia reperitur».
20
Ibid. S. 190: «Sed quispiam fortassis obiciat, cur et regibus haec eadem vivendi brevitas non occurrat? Nam et Octavianus Augustus quo imperante salvator mundi de virgine nasci, et David rex, de cuius stirpe dignatus est propagari, alter quinquaginta sex, alter quadraginta annorum curriculis in regali fastigio floruerunt. Post quos et alii videlicet utriusque regni principes, etsi minuscule, non tamen ad instar Romanorum pontificum brevissima regnaverunt temporum quantitate».
21
Ibid. S. 190: «Sed in quantum mortalibus divinae dispensationis revelatur archanum, videtur nobis, quia idcirco hoc iudicii caelestis ordo disponit, ut humano generi metum mortis incutiat, et quam despicienda sit temporalis vitae gloria, in ipso gloriae principatu evidenter ostendat. Quatinus dum praecipuus hominum tam angusti temporis compendio moritur, tremefactus quisque ad praestolandi sui obitus custodiam provocetur, et arbor humani generis, dum cacumen ac verticem suum tam facile corruisse considerat, flatu concussa formidinis in suis undique ramusculis contremiscat».
22
Ibid. S. 192: «Et sicut sol, quia solus lucet, si eclipsin forte sustineat, presto necesse est, ut tenebras totus ubique mundus incurrat, sic papa cum ex hac vita recedit, ilico quia unus in mundo est, longiqua regnorum spacia mortis eius fama percurrit. Et consequens est, ut quos tam sublimis singularisque personae casus obturbat, propriae quoque vocationis exitum tremefactis visceribus expavescant».
23
Ibid. S. 190–191: «Ad quod facile respondetur, quia cum unus omni mundo papa praesideat, reges autem plurimos in orbe terrarum sua cuiusque regni meta concludat, quia quilibet imperator ad papae vestigia corruit, tanquam rex regum et princeps imperatorum cunctos in carne viventes honore ac dignitate praecellit. Unde quolibet rege defuncto aministratione eius regnum tantummodo, cui praeerat, destituitur, cum vero sedis apostolicae pontifex moritur, universus tamquam communi patre mundus orbatur. Quid enim Africa de regibus Asiae, aut quid Ethiopia de principibus sentit Hesperiae? Nam, sive moriantur, sive vivant, quia procul a se remoti sunt, utrumque indifferenter ignorant». Ibid. S. 191–192: «Porro quia terreni principes regni sui quisque, ut dictum est, limitibus includuntur, causa non est, cur per alienas mundi provincias eorum obitus diffundatur; papa vero, quia solus est omnium aecclesiarum universalis episcopus, cum luce privatur, mors eius per ampla terrarum regna diffunditur».
24
Ibid. S. 190–191: «Seculares ergo principes quia diversae mortis casibus exponuntur, cor audientium eorum exitu non terretur; papae vero vita, quia sola naturalis obitus lege concluditur, eius ex hac vita transitus sine gravi formidine non auditur».
25
Ibid. S. 192–199.
26
Ibid. S. 188: «Cur papa non diutius vivat et quod hominum usibus quaeque creatura deserviat». См. там же список рукописей.
27
Ibid. S. 199: «Quid autem sine his sit homo, perspicue diffinit scriptura, cum dicit: Stelle non sunt mundae in conspectu eius, quanto magis homo putredo et filius hominis vermis?» Ср.: Иов 25: 5. «Unde et Abraham cum ad summae collocutionis culmen attollitur, cum divinae familiaritatis gratiam peculiariter promeretur, huius humilitatis recordatione deprimitur, cum dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis?» Ср.: Быт 18: 27.
28
Ibid. S. 200: «Nam et apud Grecos haec tenere consuetudo perhibetur, ut cum imperator, quis in dignitate creatur, mox ut imperialibus fuerit infulis redimitus, coronae simul ac sceptri gloria decoratus, cum denique procerum vallatur obsequiis, cum excipitur modulantibus psallentium choris, quidam sibi praesto fit obvius, qui videlicet una manu vasculum plenum mortuorum ossibus ac pulveribus offerat, in alia vero stuppam lini suptiliter pexam ac pilis pensilibus molliter demolitam, cui protinus ignis adhibetur, et repente in ictu oculi flamma subito vorante consumitur, ut in altero debeat considerare, quod est, in altero valeat videre, quod habet. In cineribus siquidem se cinerem recognoscit, in stuppa iam colligit in die iudicii, quam subito mundus ardebit. Quatinus dum se simul ac sua tam vana tam floccipendenda considerat, de imperialis culminis ascenso fastigio nullatenus insolescat. Et dum possessor atque possessio subiacere communi omnium casui non ambigitur, iam quasi de singulari dignitatis apice, qui ad summa provectus est, non infletur». Об источниках см.: Treitinger O. Die oströmische Kaiser und Reichsidee nach ihrer Gestaltung im höfischen Zeremoniell. Jena, 1938. S. 148; М. Ренчлер считает, что эти сведения Дамиани предоставил некий монах из латинского монастыря Девы Марии в Константинополе, к которому тот однажды писал (письмо 130). Rentschler M. Griechische Kultur und Byzanz im Urteil westlicher Autoren des 11. Jahrhunderts // Saeculum. Bd. 31. 1980. S. 108. Briefe.