Автор: | Kate Stephens |
Издательство: | Public Domain |
Серия: | |
Жанр произведения: | Зарубежная классика |
Год издания: | 0 |
isbn: |

furum patrono? Discipuline?Non possunt! Tuti in lectis omnes requiescunt! Estne sodalicium studiosorum relevans se Magnis a curis? Sed cur huc conveniunt tam Furtivi? In manibus quidnam est vel sub tegumentis? O pudor! Et pullos et turkey non bene raptos! Vina etiam subrepta professoris alicujus (Horresco referens) e cella! Dedecus! Est nil Tutum a furibus? En pullos nunc faucibus illis Sorbent! Nunc sunt in terra, tum in ictu oculi non Apparebunt omne in æternum! Miseros pullos, Infelices O pueros! Illi male capti A pueris, sed hi capientur mox male (O! O!!) A Plutone atro! Forsan lapsis quinque diebus, cum sapiens vir Omnes hos juvenes ad cenam magnificenter Invitavit. Tempore sane adsunt. Bene laeti Judex accipiunt et filia pulchra sodales Hos furtivos. Ad mensam veniunt. Juvenes cur Tam agitantur? Quid portentum conspiciunt nunc? Protrudunt oculi quasi ranarum! Nihil est in Mensa præter turkeys! Unus quoque catino! Solum hoc, præterea nil!