Consolatio Philosophae
BOETHIUS
Consolatio philosophae, Boethius
Jazzybee Verlag Jürgen Beck
86450 Altenmünster, Loschberg 9
Deutschland
ISBN: 9783849653354
www.jazzybee-verlag.de
CONTENTS:
Liber Primus
carmina qui quondam studio florente peregi,
flebilis heu maestos cogor inire modos.
ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae
et ueris elegi fletibus ora rigant.
5 has saltem nullus potuit peruincere terror,
ne nostrum comites prosequerentur iter.
gloria felicis olim uiridisque iuuentae,
solantur maesti nunc mea fata senis.
uenit enim properata malis inopina senectus
10 et dolor aetatem iussit inesse suam.
intempestiui funduntur uertice cani
et tremit effeto corpore laxa cutis.
mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis
inserit et maestis saepe uocata uenit.
15 eheu, quam surda miseros auertitur aure
et flentes oculos claudere saeua negat!
dum leuibus male fida bonis fortuna faueret
paene caput tristis merserat hora meum;
nunc quia fallacem mutauit nubila uultum
20 protrahit ingratas impia uita moras.
quid me felicem totiens iactastis, amici?
qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
haec dum me cum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem astitissemihi supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra commumemhominum ualentiam perspicacibus, colore uiuido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foretut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. nam nunc quidem adcommunem sese hominum mensuram cohibebat,nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumineuidebatur; quae cum altius caput extulisset ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumquehominum frustrabatur intuitum. uestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materiaperfectae, quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat; quarum speciem, uelutifumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat. harum in extremo margine Πgraecum, in supremo uero Θ legebatur intextum atque inter utrasque litteras in scalarum modumgradus quidam insigniti uidebantur, quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus.eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuitabstulerant. et dextra quidem eius libellos, sceptrum uero sinistra gestabat.
quae ubi poeticas Musas uidit nostro assistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commotapaulisper ac toruis inflammata luminibus: quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrumpermisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuperalerent uenenis? hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetemnecant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. at si quem profanum, uti uulgo solitumuobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem -- nihil quippe in eo nostraeoperae laederentur -- hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum? sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite. his illechorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristisexcessit. at ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset muliertam imperiosae auctoritatis, obstupui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset acturaexspectare tacitus coepi. tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumqueintuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentisperturbatione conquesta est:
heu, quam praecipiti mersa profundo
mens hebet et propria luce relicta
tendit in externas ire tenebras
terrenis quotiens flatibus aucta
5 crescit in immensum noxia cura!
hic quondam caelo liber aperto
suetus in aetherios ire meatus
cernebat rosei lumina solis,
uisebat gelidae sidera lunae
10 et quaecumque uagos stella recursus
exercet uarios flexa per orbes
comprensam numeris uictor habebat;
quin etiam causas unde sonora
flamina sollicitent aequora ponti,
15 quis uolat stabilem spiritus orbem
uel cur hesperias sidus in undas
casurum rutilo surgat ab ortu,
quid ueris placidas temperet horas
ut terram roseis floribus ornet,
20 quis dedit ut pleno fertilis anno
autumnus grauidis influat uuis
rimari solitus atque latentis
naturae uarias reddere causas:
nunc iacet effeto lumine mentis
25 et pressus grauibus colla catenis
decliuem que gerens pondere uultum
cogitur, heu, stolidam cernere terram.
sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae. tum uero totis in me intenta luminibus: tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras? atquitalia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur. agnoscisne me? quidtaces?